AETOLIA, ab AETOLO

AETOLIA, ab AETOLO
AETOLIA, ab AETOLO
vide infra: qui pulsus â Salmoneo Rege Epeorum et Pisaeorum, huc concessit: auctore Xenophonte, Achaiae regiuncula est, Epiro, Acarnaniae, et Locris finitima. Urbes hîc olim celebres, Chalcis, Arachthe, Olenae, Calydon, Oenei Regis sedes. Populos Ephyros; Timphaeos, Dolopes etc. hîc locat Plin. l. 4. c. 2. Hyanthis olim dicta fuit, teste Stephanô. Cicer. in Pisonem: Aetoliam, avae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, mediô fere Graeciae gremiô continetur, decedens miseram perdidisti. Dionysius Periegetes.
Τῆς δ᾿ ὑπὲς ἐς ῃότον εἰσίν ὑπὸ σκοπιην` Α᾿ρακύνθου,
Α᾿νδρῶν Αἰτωλῶν πεδίον μέγα, τȏυ διὰ μέςςου
Σύρεται ὁλκὸν ἄγων Α᾿χελώιος ἀργυροδίνης.
Ubi Scholiast. ἰςέον δὲ ὅτι Αἰτωλοὶ μὲν τὸ ἔθνος ἀπὸ τȏυ Αἰτωλοῦ ις̔οῦ Ενδυμίωνος. Ovid. Amor. l. 3. Eleg. 6.
Nec tanti Calydon, nec tota Aetolia tanti.
Artinia hodie, teste Nicetâ, et Lepanto, a multis parva Graecia; quibusdam il Despotato, sub dominio est Turcarum. Aetoli autem petaces erant, ac improbi, adeo ut qui tales essent, proverbiô Aetoli dicerentur, teste Stephanô, a petendo ommia, Graece αἰτεῖν ὅλον, ut quidam volunt. Vide Plin. l. 4. c. 2. Strab. l. 8. et 10. Pausan. Eliac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”